John 9

Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostrae mortalitatis. Caecus significat humanum genus, in quo caecitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo caecus natus est. . Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut caecus nasceretur, sed haec est causa, Ut eum illuminando et per eum quid in caecitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: . Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem saeculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi. Sicut primum hominem de limo terrae formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quae ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinae interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit. etc. Quaeritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat. . etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati. etc. Quaerunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur. etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Aetatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi praesente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem. . etc. AUG. Stomachatur contra duritiam eorum, de caeco factus videns, et caecos jam non ferens. Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint. Superius dixerant: unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quae abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus caecos illuminat. . etc. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Haec enim non nisi a Domino, nec a discipulis fierent, nisi Deus in eis. Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus. . etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse. Jam Dominus lavat faciem inuncti, jam cordis oculos illuminat et ille non tantum Filium hominis, sed etiam confitetur Filium Dei. . Id est, qui se videre putant, quaerunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quaerunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: . .
Copyright information for VulgGlossa